Summarium
In relatione habenda agitur de variis aspectibus Latinitatis hodiernae eiusque usūs. Imprimis deliberatur de quaestione, quam utile sit hodiernis temporibus Latine loqui atque Latine scribere. Inde autem sequitur quaestio practica, nempe quomodo ille cottidianus usus linguae Latinae addiscatur. Hanc condicionem sub variis aspectibus atque variis exemplis adhibitis explicare conor.
Cum usu autem hodierno artē cohaeret problema, quomodo res modernae, quae antiquitus nondum exstabant, convenienter denominentur. Itaque breviter incumbitur in aspectum, quo agitur de neologismis convenienter fingendis. Denique – id quod non solum ad neologismos pertinet, sed etiam ad usum ipsum Latinitatis spectat – lexicographia tangitur, imprimis quod attinet ad lexica huius temporis conficienda. Quaedam etiam referentur de cottidianis laboribus operibusque Latinis.
De persona
D.rix Sigrides Albert linguae Latinae et historiae in studiorum universitate Francofordiensi studuit. Publicum examen universitarium et publicum examen didascalicum superavit et anno 1978 in doctores promota est in disciplina historica. Inde ex anno 1986 in studiorum universitate Saravicā operatur, ubi sociologiam atque disciplinam cultuum civilium docet. Ex eodem anno cooperatrīx est in universitariā “Sede Studiorum Neolatinorum” atque in periodico, c.t. “Vox Latina” edendo. Inde ex anno 2008 responsalis redactrīx eiusdem periodici.
Moderatrīx seminariorum Latinitatis vivae, quae quotannis exhibentur. Eadem est sodalis “Societatis Latinae” et ad eiusdem praesidium pertinet. Inde ex anno 2007 sodalis “Academiae Latinitati Fovendae”. – Libros atque plurimas symbolas Latinas scripsit eddiditque, quibus de variis thematis agitur, praeter alia etiam de lexicis atque lexicographia, de versionibus faciendis, de quaestionibus didascalibus, de inquisitionibus philologicis atque historicis.
De libro cui titulus est Cottidie Latine loquamur
Hoc libro, quo continetur secunda editio aucta, praebentur triginta capitulis textus Latini, quibus agitur de variis condicionibus, quae nobis cottidie occurrunt et quae ergo ad uniuscuiusque vitam cottidianam pertinent. Hunc in modum varii aspectãs satis usitati convenienter Latine exprimuntur. Hic liber spectat ad omnes, qui ipsi usum Latinitatis addiscere et exercere desiderant, sed etiam ad magistros magistrasve, qui quaeve in institutione sua interdum sermonem Latinum modo vivo adhibere volunt. - Singulis textibus subiuncta sunt indicia fontium et in libri fine etiam additi sunt indices Latino-Theodiscus atque Theodisco-Latinus.
Vox Latina: http://www.voxlatina.uni-saarland.de
Libri:
Sigrides Albert: Cottidie Latine loquamur. Textus de rebus cottidianis hodiernisque. Secunda editio aucta. 2010. pp. 158. - ISBN-13: 978-3-923587-56-2 - € 15.-
Sigrides Albert: Imaginum Vocabularium Latinum. 2009. - pp. 393. - ISBN: 978- 3-923587-55-4. - € 19.-
Sigrides Albert: Cottidianum Vocabularium Scholare. Theodisco-Latinum, Latino-Theodiscum, Francogallico-Latinum, Latino-Francogallicum. 2.ed. 2001. pp. 121. - ISBN-13: 978-3-923587-29-5; ISBN-10: 3-923587-29-5. - € 11.50 [omnia exemplaria divendita - nova editio praeparatur]
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".