22 noviembre 2017

De vivo antiquarum linguarum usu apud «academicos» hodiernos

(sive de argumento libri c.t. L’Avenir des langues anciennes i.e. De futura linguarum antiquarum doctrina et cultu) *


Hodie non multi sunt libri vel minora scripta quae vivam Latinitatem vel etiam usum Attice loquendi scribendique explicent et defendant per argumenta scientiae plus quam adfectus proprios. Hoc enim animadverti potest quemdam murum intra orbem studiorum classicorum exstare videri qui separet quos «academicos» sive «philologos» nominem ab eis qui vivum antiquorum sermonum usum colant. Equidem puto hunc murum exstare praecipue quod homines inter se non intellegunt.

Itaque apud multos academicos qui de viva methodo judicia sua aperuerunt, verba acerbiora leguntur vel audiuntur qualia «nugae», «error anachronicus», «inceptum vanum et inutile», cet. Illis enim Antiquorum linguae omnino mortuae sunt nec intellegunt cur homines Renascentiae imitari debeamus. Nonne vero quotannis ex studiorum universitatibus nostris exeunt homines litteris antiquis imbuti ac doctissimi ? Insuper illi pro re comperta habent scholastico majoris esse momenti modernis scientiis imbutum esse quam plus minusve non vere Latine sed grammatice loqui valere.

Contra, multi cultores vivi usus se videntur quasi despicatui ab academicis qui dicuntur duci. Nec alias causas de hoc invocant ac suorum «inimicorum» superbiam falsamque scientiam, vel potius «siccam» scientiam, id est scientiam quae intellectum tantum nec totum hominem spectet, contra ac tempore Renascentiae scientia litterarum fuit.

Haec autem disputatio digna majore attentione studioque fit ubi alteri alteris sua quique judicia rationaliter explicant, quia tunc fit occasio quo melius homines nimis dissimilibus ingeniis animati inter se intellegant. Tamen hoc non satis est. Nam ut rationes latinizantium et atticissantium studia animis academicis incendant, susque deque non est quod quidam academici illas rationes coram collegis suis ipsi defendant.

LEGE PLURA: www.via-neolatina.fr/mbFiles/documents/didactica/Fargumentum-libri.pdf

*Vox Latina, Tomus 48, 2012, Fasc. 188, p. 278-289. Olivier RIMBAULT. Université of Perpignan Via Domitia, Lettres et sciences humaines.