27 abril 2013

De immortalitate linguae Latinae Valahfridus Stroh scripsit

Valahfridi illius Stroh "de immortalitate linguae Latinae" orationem, quam coram nonnullis professoribus in studiorum Universitate Complutensi die decimo mensis aprilis MMXIII habuit, vobis ostendemus, benevolentia ipsius auctoris et Societatis cui nomen Sociedad de Estudios Latinos (SELat) est.

Operae pretium est, amici huius perennis Latinitatis studiosi, hanc perlegere pulcherrimam orationem! 

Walahfridus Stroh: De immortalitate linguae Latinae 
Raro euenit, ut his quidem temporibus oratio aliqua Latina omnium gentium homines commoueat. Id tamen nuper factum est. Inde recitabo uobis ipsa prooemii uerba: Fratres carissimi, non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium uos conuocaui, sed etiam ut uobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae uita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perueni uires meas ingrauescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum. His uerbis abhinc paucas septimanas sanctissimus papa Benedictus XVI se renuntiare uelle muneri siue ministerio suo indicauit, et id quidem uerbis Latinis. Quem tum, ut uere fatear, pauci cardinales bene intellexerunt non solum propter uocem nimis submissam et pronuntiationem ex Italicis Bauaricisque sonis commixtam, sed etiam quod summi illi clerici Latinam orationem neque exspectauerant nec cito percipere consueuerant. Vna tamen diurnaria, Giovanna siue Ioanna Chirri, quia statim et uerba et uerborum momentum perspexerat, cum ea urbi et orbi diuulgaret, gloriam breuiusculam adepta est. 
Quid igitur? Cur omnino Latine papa locutus est? Nonne praestabat aut Italico aut, quod etiam magis conuenisse uidetur, Anglico sermone tanti ponderis consilium aperire et declarare? Cur ille ista lingua paene iam obsoleta usus est? Responderat autem papa ipse breui tempore antea, cum ad augenda studia Latina Pontificiam Academiam Latinitatis conderet. Nam sic tum disputauit: Quamquam inde a Pentecoste omnibus hominum linguis locuta et precata esset Ecclesia, tamen iam primis saeculis Christianos Graecam Latinamque linguam praesertim usurpauisse, cum ea uniuersalia essent communicationis instrumenta; postea uero, inquit, Romano Imperio occidentali exstincto Romana Ecclesia non modo lingua Latina uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit. Per eam enim linguam Benedictus censet fieri, ut uniuersalis Ecclesiae natura pateat.
Dixerit sane quispiam, etsi ea lingua magis uniuersalis sit quam una aliqua e uernaculis, tamen Ecclesiae, si ea uitalis esse uelit, uiua magis lingua opus esse quam ea, quae nunc quidem mortua sit, quoniam non iam in uulgari usu uersetur, aut, si paucis quibusdam in usu sit, certe non ut ceterae linguae domi disci queat, sed e scholis petenda sit. Huic ego, ut papam, quamquam sum euangelicus, meis uerbis defendam, respondeo hanc ipsam mortem Latinae linguae, si recte iudicare uelimus, non mortem esse uerissimam, sed genus quoddam uitae, immo causam immortalitatis, qua inter omnes fere linguas excellere uideatur. Idne incredibile uidetur? Explicabo. 
Atque ut uia ac ratione disputatio procedat, Cicerone duce a finitione uerbi incipiamus. Immortalitas igitur duplicem uel triplicem sensum habet. Nam primum id significat, quod per se non esse non queat, quod sua natura perpetuo uiuat, ut Deus Christianorum, atomi Epicuri, anima Platonis, quae omnia fuerunt semper semperque futura sunt. Talis, concedo, Latina lingua certe non est. Nam Deum ipsum cum Adam et Eua Hebraice locutum esse ueri simile uidetur; Latina lingua autem, quae ante opificium mundi nimirum in usu esse nullo potuit, post turrim Babyloniam nata in Latio primum a Faunis nymphisque et incolis Latinis colebatur. 
Immortalia autem etiam ea dici solent quae, cum non semper fuissent, ita orta siue creata sunt, ut postea denique mori non iam queant. Tales fuerunt di paganorum siue gentilium, qui, quamquam nati fuerunt, a Romanis semper di immortales appellabantur. Sic Iuppiter ipse a Saturno et Ope genitus esse inque cunis uagiisse creditur; idem adultus genuit Apollinem, Dianam, Bacchum alios, qui non modo ab omni exitio ac morte tuti sunt, sed etiam iuuentute aeterna fruuntur. Sic etiam, si Christianos auctores sequimur catholicos, anima hominis immortalis est; quae cum a Deo e nihilo creata sit, tamen caelo et aeterno aeuo destinata est. Quod genus immortalitatis interdum audacius transferimus ad opera ex humano ingenio nata, ut cum Homeri Iliadem, Ceruantis Don Quixote, Bachii Fugas immortales nuncupamus. Neque enim fieri posse putamus, ut umquam homines tantae artis opera uenerari desinant. 
Sed nunc nos potius de dis immortalibus loquamur. Horum enim uel harum in numero mihi etiam lingua Latina quodam modo uidetur esse ponenda. Quae cum aliquando nata sit, postea adoleuerit, adulta iam duo milia annorum quasi Venus aliqua e mari emersa aeternam pulchritudinem ac uenustatem sortita sine mutatione immobilis uiuit ac uiget. Natae sunt interea plurimae linguae, creuerunt, mutatae, conuersae sunt, non nullae etiam perierunt (quoniam secundum Aristotelem et Apuleium terrena omnia mutationes et conuersiones, postremo interitus habent): Vna lingua Latina exempta hac lege mutationis et mortalitatis perpetuum decus suum seruat. 
Nam cogitate mecum de linguis Hispanicis. Si quis ex inferis existat aut Seneca aut Quintilianus, quos disertissimos olim ciues suos Hispania urbi litterisque Romanis donauit, facile nos nunc eos post tantum temporis interuallum intellegere possimus, si quidem Latine loquantur; si autem una ex illis linguis uetustis uti uelint, quae ante Romanos hic in usu fuerunt, absurdum uideatur atque absonum. Sed hoc exemplum fortasse minus aptum uidetur, quoniam illae linguae Hispanicae succedente Latina e maxima parte perierunt. Transeamus igitur ad nos Germanos, qui semper quodam modo Germanice locuti sumus. Si ad nos nunc redeat Arminius ille, qui Germaniae liberator dicitur, quod Vari ducis Romani legiones deuicit effecitque, ut nos lingua Romanica careamus, si is, inquam, nunc ex Orco restitutus nobiscum colloqui in animo habeat, minime id per Germanicam linguam fieri possit, quoniam ea his uiginti saeculis tantas mutationes subiit, ut fere nihil quale tum fuerat remanserit. Sin autem Latine loquatur – quam linguam eum satis didicisse tradunt –, cum eo quoque Latine nobis expedite loqui liceat: Salue, Armini, quid agis, quid Thusnelda, uxor tua?... 
Ergo id quod inde ab aetate Ciceronis Romani de urbe sua dixerunt, nempe aeternam eam esse, ut cui imperium sine fine Iuppiter destinauerit, id iustius etiam de lingua eorum iudicari potest. Quod iam poetae Romani ipsi quodammodo sensisse uel diuinauisse uidentur, cum de suorum carminum sempiterna fama dixerunt. Atque Ennium, qui hoc loco primus laudari solet, fortasse excipiendum puto. Nam cum gloriatur: 
Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu
faxit. Cur? Volito uiuo’ per ora uirum –
superstitem quidem esse se suo funeri credit, quod sui uersus uiuis hominum uocibus, etiam cum ipse exstinctus sit, celebrentur, sed non aperte de aeternitate aliqua futura dicere uidetur. Magis diuturnam gloriam Catullus plus uno saeculo post Allio suo promittit, cum suas Musas hortatur, ne Alli merita fugiens saeclis obliuiscentibus aetas [...] caeca nocte tegat. Hic, ut uidemus, omnium saeculorum memoriam respicit. 
Horatius uero loco notissimo dicit: 
non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens ... 
recte id quidem, nisi uim uerborum minuisset his additis: 
... dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex. 
Nam pontifici illi maximo, de quo cogitat, iam diu alius pontifex successit, modo Benedictus, nunc Franciscus, non is quidem in Capitolio, sed in Vaticano; Horati autem carmina etiam nunc dudum dissoluto imperio Romano laudantur et, quod plus est, leguntur. 
Item Vergilius cum in Aeneide Nisum Euryalumque fortunatos dicit, quod ui carminis eos nulla dies umquam memori eximere possit aeuo, id cum imperii Romani aeternitate copulat, cum subiungit: 
... dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit. 
Ouidius quoque, qui plurimis locis immortalitatem suorum carminum iactat, in fine Metamorphoseon illam modeste circumscribit artioribus terminis: 
... quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi perque omnia saecula fama,
si quid habent ueri uatum praesagia, uiuam. 
Quam miretur is uates, si nunc uideat suos uersus non in Hispania olim tamen Romana, sed etiam in Germania barbara, immo in America barbariore cantari! 
Sed id minus refert. Alio nunc mea oratio spectat. Vix potuissent illi poetae talia de aeternitate poematum uaticinari, nisi clandestino iudicio etiam aliquid de linguae suae aeternitate praesensissent. Nam quomodo futurum esse poterat, ut Ouidius per omnia saecula legeretur et uiueret, si forma linguae Latinae illis futuris saeculis in communi usu aut ad deformitatem deprauata esset aut omnino interisset? Non igitur ualde mirum uidetur, quod eo ipso tempore, quo illi poetae scripserunt, dico aetatem Ciceronianam et Augustam, Latina lingua subito mutari et quasi progredi desiit, quasi aliqua Niobe e muliere uiua conuersa in lapidem. Nam id negari non potest: Eae leges grammaticae, quas Cicero eiusque aequales sequuntur, et posteris saeculis et usque ad hunc diem ualidiores manserunt quam ulla saxea effigies. Eo ipso tempore Ciceronis et Vergilii, aetate classica, quam dicimus, sic Latina lingua mortua est, si hac uoce uti uolumus, ut ad immortalitatem perueniret. 
Longior esse nolo in re manifesta. Comparate, si uultis, comoediam aliquam Plautinam cum epistula Ciceronis, quae uno dimidioque saeculo postea scripta est: utrobique inuenietis sermonem urbanum et lepidum, multis locis tamen diuersum: pro faxit Plautino Cicero semper faciat, pro possiet dicit possit, pro indicatiuo saepissime ponit coniunctiuum. Comparate contra epistulam aliquam Senecae, qui uno saeculo postea scripsit, aut librum Symmachi aut Hieronymi, qui saeculo quarto fuerunt: eaedem uigent illic quoque grammaticae leges atque eae quibus Cicero paruit. Quin etiam nos, cum Latine scribimus, eis obtemperamus, tamquam de caelo dictatae sint. Non igitur dubium est: Eo fere tempore, quo Christus natus est, Latina lingua aut mortem, si uultis, aut, quod dicere malim, immortalitatem adepta est. Nam nisi hoc modo uiuere destitisset, perpetuam uitam sortita non esset. 
Sed cur aut quomodo id factum est? Credamusne aut scriptores aut grammaticos quosdam coniurauisse inter se, ut inde a certo tempore leges grammaticae inuiolatae semperque eaedem ualere deberent? Nam nuper uir doctus quidam Romanos id quasi consulto amore patriae suae fecisse opinatus est, ut firmum stabilemque sermonem, quem Graeciae in litteris superbienti opponerent, sibi compararent. Sed nihil tale in testimoniis scriptorum inuenimus. Aliud ibi legitur. Inde a primo post Chr. natum saeculo, quae dicitur aetas Caesarea aut imperatoria, summam admirationem atque adeo adorationem fuisse Ciceronis et Vergilii eorumque scriptorum qui circum illos floruerunt comperimus. Nec fere quisquam tum dubitauit, quin post aetatem illam classicam cum poesis tum eloquentia ad peius declinauisset. Illos igitur auctores sequi, illos imitari optimo cuique propositum erat. Non igitur mirum est, quod (non aliquo consilio, sed tacito occultoque quodam sensu) inter se omnes doctiores consenserunt, ut lingua illa, qua Ciceronis Philippicae aut immortalis Vergili Aeneis scriptae essent, ipsa quoque immutabilis esse inque eo statu, quem semel adepta esset, permanere deberet. 
Ergo, nisi fallor, tunc ipse genius linguae Latinae subsistere eam iussit: Remane qualis es, mane! Pulchrior non fies. Ea autem obsecuta est, in statu suo constitit, similis dis immortalibus illis, de quibus dixi, e quibus Apollo semper isdem capillis intonsis gaudet, Mercurius eodem alarum remigio. Sunt qui mihi aduersentur, cum dicunt: „Si Latinus sermo propter singularem formam, quam in Cicerone Vergilioque nactus erat, mutari noluit, cur non idem in aliis linguis litterisque euenit? Cur non factum est in Anglica lingua post Gulielmum Shakespeare, in Teutonica post Martinum Luther? Cuius Biblia Germanica, cum uim ac pulchritudinem eximiam habeat, tamen nunc, nisi curis iteratis retractata temporique saepe adaptata sit, uix a plurimis intelligatur.“ Respondeo hanc, quam dixi, non generalem esse legem, quae ubique ualeat, sed coniunctam esse quodam modo cum illa ueneratione, qua Romani semper exempla moresque maiorum coluerint imitatique sint. Sed utcumque de causis iudicatur, de re satis constat. Tantummodo copia uerborum decursu saeculorum neologismis necessariis aucta et ornata est – nam et religio Christiana et multa artificum inuenta id secum ferebant –, ipsa linguae uerissima indoles ac structura his incrementis non tangitur. 
Nec tamen, ut uere fateamur, tota uel uniuersa lingua sic immobilis stare potuit. Exstitit enim eodem tempore, quo lingua eruditorum quasi in saxeum rigorem concreuit, genus illud sermonis commune et populare, quam nunc linguarum studiosi Latinitatem uulgarem appellant. Quae multa sibi permisit, a quibus eruditiores abhorrebant: pro genitiuo praepositiones inrepebant, pro ablatiuo abundabat accusatiuus, in pronuntiatione uocales acutae producebantur, ut pro Vĕnere diceretur Vēnus. Ab his etiam cultiores homines uix abstinere poterant, nisi in scholis grammatici optimam loquendi eis consuetudinem inculcauissent. Qui, ut Augustinus ait, tum custodes historiae facti sunt. Possis etiam dicere eos custodes immortalitatis – qui hoc munere usque ad haec tempora nostra funguntur. 
Quo maiore in discrimine Latina lingua tum uersabatur, cum inde a saeculo quinto imperium Romanum occidentale Gotis siue Germanis incurrentibus ac grassantibus dissolueretur, non quo barbari illi litteris bonis omnino infesti essent, sed quod illis saeculis grammaticorum disciplina propter tumultum temporum lapsa est et concidit. Quae in Hispania tamen diutissime mansit. Nam unus in Europa Isidorus Hispalensis, quem nuper patronum Telae Totius Terrae (World Wide Web) consecrauerunt, suis Etymologiis demonstrauit, quam fortiter Hiberi barbariae temporum resisterent – eheu, ne ii quidem perpetuo. Ac tum etiam clerici multi uerba concepta non rite, sed perperam pronuntiabant, nedum scriptor aliquis Latine id est grammatice disserere posset. Sic etiam factum est, ut tum Romanicae linguae omnes nascerentur breuissimo tempore, non tamen eadem celeritate. Nam quis non sentit Italorum Hispanorumque linguam etiam nunc multo propius accedere ad Ciceronis sermonem quam Dacoromanorum aut Francogallorum? Vt nuper Siluius Berlusconi arrogantissime hariolatus sit facili negotio se cum Caesare ipso, si opus esset, colloqui posse. Sed id ne asseclae quidem eius crediderunt. 
Eratne igitur actum de lingua illa immortali, cum Romanicae filiae speciosae uetulae matri suae iam contemptae successissent? Minime. Exstitit uindex neglecti numinis Carolus ille Romani imperii restitutor et imperator, quem iure ac merito Magnum nuncupant. Is enim, cum uidisset quam utilis ac necessaria esset imperio ecclesiaeque administrandis uetus illa lingua, magistris ex Anglia arcessitis, quae aliquanto humanior manserat, nouisque scholis conditis multos imperii sui ciues, praesertim clericos, Latine ad auctoritatem ueterum grammaticorum instituebat. Quam tunc continuo effloruerunt litterae Latinae! Quin Augustam aetatem nouam redisse multi poetae oratoresque illo tempore gaudebant. Quod litterarum incrementum tamen propter imperii terminos magis ad Germaniam et Galliam, non tam ad Italiam, etiam minus ad Angliam et Hispaniam pertinebat. Quamquam ne in Germania quidem Latinitas ad uitam uulgarium linguarum reuocari potuit. Non enim tantum non mutabatur illa, ut iam antea, sed tunc etiam e solis libris et a grammaticis discebatur, non iam a nutrice aut matre. Vt inde ab hoc tempore per millenium fere ea fuit in Europa, post etiam in Russia et America, linguarum condicio, ut quiuis doctior primum uernaculam linguam ad domesticum usum cognosceret, deinde Latinam addisceret, qua cum aliis nationibus et cum antiquis sapientiae auctoribus communicaret. Sed id immortalitati Latinae linguae nil nocebat. 
Ergo omne litterarum genus tunc a scriptoribus doctis tractabatur, ut iniuria quidam de medio aeuo quasi toto barbaro et obscuro aut de Latinitate tum uigente culinaria somnient. Id tamen non sine aliquo iure postea ab humanistis qui dicuntur eis obiciebatur, qui exeunte medio aeuo, id est inde a XIII saeculo, in uniuersitatibus theologiae et philosophiae scholasticae operam dabant. Quorum genus dicendi tam siccum fuit et aridum, tam ab omni elegantia sermonis remotum, ut nunc quoque Ciceronis aut Senecae amatoribus nauseam moueat. Fuerunt sane etiam tunc nonnulli, qui aliquod cum Musis commercium haberent. Vt ille ipse Thomas Aquinas scholasticae disciplinae princeps scripsit etiam canorum illum hymnum, qui nunc quoque cantatur: 
Pange, lingua, gloriosi    corporis mysterium
sanguinisque pretiosi,    quem in mundi pretium
fructus ventris generosi    rex effudit Gentium. 
Quod canticum rhythmice, non metrice, ut aiunt, compositum mutatae pronuntiationi mediaeuali, qua longae a breuibus syllabis uix distinguebantur, morem gessit. Nam in ueteris grammaticae renouatione Carolus Magnus hanc partem, syllabarum rectam productionem et correptionem, neglexerat. 
Quas tamen leges metricas seruat uester Petrus Hispanus, hoc nomine semper uocatus, qui eodem tempore ac S. Thomas scripsit suas Summulas logicales, quae per multa saecula in omnium Europae uniuersitatum usu uersaturae erant. Ibi enim praeter multa ieiuna ac dialectica insunt etiam illi uersus iocosi qui, cum sensu careant, utiles tamen sunt ad syllogismorum ordinem memoria tenendum: 
Barbara, Celarent primae, Darii Ferioque.
Cesare, Camestres, Festino, Baroco secundae.
Tertia grande sonans recitat Darapti, Felapton etc.
Hosce ego uersiculos, cum adolescens primis elementis artis logicae imbuerer, arripui, deuoraui, perdidici ut egregium quoddam exemplum eius carminis, quod Angli nonsense poetry uocant, nos poesin ineptissimam rite dicamus. Nonne iucunde sonant? Aequales certe Petrum Hispanum suum tanta admiratione ferebant, ut cardinales eum sanctissimum papam nomine Ioannis XXI crearent. At tum desiisse illum puto tam ingeniosis nugis operam dare. 
Ergo ne tunc quidem immortalis illa lingua Latina, quamquam aegre sese sustinebat, tota mortua in puluere iacebat. Quae sane ornata et aucta est ab eis, qui inde a saeculo XIV Petrarca duce denuo optimis artibus et eloquentiae puriori studebant. Nempe is se iam puerum captum dixit Ciceronis scriptis, non propter eorum sensum et sapientiam, quam nondum intellexit, sed quia arridebat dulcedo quaedam et sonoritas uerborum. Quam bene id dixit! Nemo enim magis proprie id expressit, quod nos quoque in optimi scriptoris uerbis, si modo aures habemus, tenet. Ergo inde a Petrarca uiri docti non solum grammatice scribere studebant, sed etiam Latine et, si fieri posset, Ciceroniane. Latina autem lingua tanto in honore erat, quanto numquam fere antea. Tunc primum eam habere aliquod numen diuinum senserunt, ut Laurentius Valla saeculo post Petrarcam haec scriberet: Latinum sermonem gentes nationesque [...] omni nectare suauiorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmaque pretiosiorem putauerunt et quasi Deum quendam e coelo demissum apud se retinuerunt. Magnificentius, puto, de Romanorum lingua nemo iudicauit. 
Tum etiam Hispania, quae antiquis temporibus tam ferax fuerat Latinae eloquentiae, medio aeuo autem illustrissimis scriptoribus caruerat, nouo amore linguae immortalis incensa est. Sed quid apud uos laudem Antonium Nebrissensem? Qui non modo Castillanae linguae grammaticam primus scripsit, sed iam antea inter plurima alia Introductiones Latinas utilissimas confecerat. Sed eius gloriam nunc quidem uincit Ioannes Ludouicus Viues, scriptor elegantissimus, qui etiam pueris Latine erudiendis operam nauauit. Id autem fecit dialogis quibusdam scholasticis, quos sub titulo Linguae Latinae exercitationis edidit. Habet is liber XXV facetissima puerorum colloquia, unde non solum omnis ad usum cottidianum aptus uerborum locutionumque apparatus hauritur, sed etiam puerilis aetatis mores et ineptiae festiue illustrantur. Neque enim ei pueri semper loquuntur, ut pios probosque decet, sed rixantur, cauillantur, etiam paedagogis molesti sunt. Voluit autem Viues hoc genere institutionis efficere, ut obsoleti illi grammatici libri, unde medio aeuo exeunte Latine didicerant, nouo magisque grato docendi more tollerentur. 
Ac tum primum, cum humanistae illi, qui dicuntur, nimis operose e libris ueterum Latinissima quaeque expiscari uiderentur, saec. XVI extiterunt quidam, qui, ut nunc multi, Latinae linguae ut mortuae detrahebant. Quod antea, quod sciam, nemini in mentem uenerat; nec tum fieri potuisset, nisi uernaculae litterae iam ad aliquem splendorem uenissent. Eis tamen diserte respondit Antonius Muretus poeta et orator egregius. Ergo eum ad uerbum laudare iuuat: Aiunt Graecam Latinamque linguam iam pridem mortuas esse. Ego uero eas nunc demum non tantum uiuere et uigere contendo, sed, si in tralatione perstandum est, firma ualetudine uti, postquam esse in potestate plebis desierunt. Quamdiu enim populari imperio regebantur [...], assidue agitabantur, fluctuabant, nihil habebant certum, nihil stabile, unum saeculum eodem uultu durare non poterant. Nunc, ex quo ad optimates, ut ita dicam, redactae sunt et certis a scriptoribus petuntur, certis regulis ac praeceptionibus continentur, multis iam saeculis fixae atque immutabiles permanent [...]: non uiuunt tantum, sed immortalitatem quodammodo [...] adeptae sunt.” Quam uere hoc dictum, quam arroganter tamen et superbe! Eripit plebi dulcissimam linguam, quam optimatibus, ut ait, id est eruditissimo cuique reseruat! Tantine ipsa immortalitas fuit? 
Simili uia ac ratione grammaticus quidam Hispanus per duo saecula celeberrimus, Franciscus Sanctius, in sua Minerua linguam Latinam non solum ex usu plebeio, sed ex omni consuetudine loquendi eximere uolebat, non quo illam sperneret, sed quod ut deam sanctissimam uenerabatur. Loquendo enim fieri adseuerauit, ut male loqueremur; non nisi scribendo nos peruenire posse ad usum rectissimum linguae. Nam, qui Latine garriunt, inquit, corrumpunt ipsam latinitatem. Quod ex parte uerum esse nemo negauerit, qui nunc quoque nonnullos, qui se uoce uiua optime latinizari opinantur, auscultare cogitur. Multo humanius tamen Ioannes Amos Comenius Bohemus lumen paedagogorum siue educatorum eodem fere tempore de institutione Latina iudicauit: Discamus primo Latine balbutire, tum loqui; tandem Ciceronem, ut nobis dicendi quoque commonstret artificia, adibimus. Sic ipsa natura poscit, ut per gradus ad eloquentiam Latinam ascendamus, quam Sanctius paene contempsit. Sic enim ille statuit: Non discimus Graeca uel Hebraea, ut loquamur, sed ut docti efficiamur. Cur igitur in Latinis non idem efficiemus? Id est, nisi fallor: Curemus pro uiribus, ut ea lingua in puluere librorum quidem immortalis sit, moriatur autem in uita hominum nec iam, ut Ennius uoluit, uolitet uiua per ora uirum
Praelusit hic Sanctius eis quae futura erunt. Nam usus Latinae linguae saeculo XVIII ualde diminutus est. Iam exeunte saeculo XVII pauciores extiterunt in Europa poetae Latini, plures uernaculi; iam antea philosophi et physici quidam paternis linguis sua scripta conficere coeperant. Negotiatores in Pace Guestphalica componenda e magna parte Francogallice inter se disserebant, cum tamen ipsa Pacis foedera, ut sancta et immortalia essent, etiam tum Latine perscriberentur. In Germania primus Thomasius quidam professor Lipsiensis saeculo XVII ad finem uergente Germanico sermone praelectiones habere coepit, qui usus, quamquam a multis damnatus est, proximo tamen saeculo ita praeualebat, ut saeculo XIX ineunte fere soli theologi philologique ex aliqua parte, paucissimi autem medici, physici, iuris periti Latinam linguam in academica institutione retinerent. Quorum numerus usque ad hos dies nostros paene quotannis decreuit, non tamen ita, ut omnino euanuerit. Nam, ut de me loquar, nil tam mihi gratum et iucundum nunc quoque est quam de artibus meis grammaticis et rhetoricis Latine et scribere et dicere. Nec discipuli id improbant, quare in uniuersitate nostra Monacensi singulis septimanis binae horae eis scholis reseruatae sunt, quae Latino sermone solo explicantur. 
Quare autem factum est, ut illa lingua immortalis et uniuersalis in usu communi tanta damna subierit? Sunt qui propter inopiam quandam ex ipsa uetustate ortam id factum esse credant. „Quomodo enim, aiunt, illa lingua Ciceronis et Caesaris par esse potuit omnibus nouis inuentis, quae artium praesertim physicarum progressio his proximis tulit saeculis? Num Seneca ille in Naturalibus quaestionibus de microscopiis, ne dicam de atomorum displosione cogitauit? Iure igitur ex usu recessit lingua antiqua tempore recenti.“ Sed id minime uerum esse uel ea opera demonstrant, quae a nobilissimis physicis Latine conscripta sunt. Legite, ut unum afferam, Galuanium, qui de electricitate in ranarum membris luculentissime et iucundissime scripsit. Equidem ego cum tot libros Latinos aetate recenti conscriptos legissem, neminem umquam inueni, qui quereretur se aliquid Latine dicere non posse. Nam de neologismis semper necessariis nunc non disputamus. 
Alia igitur causa quaerenda est. Eo ipso saeculo, quo machinae uaporifera et Guillotiniana repertae sunt, ualde augebatur amor ille eximius patriae, qui iam antea coeperat, tum autem ad culmen ascendit. Maluerunt iam uiri docti sua sensa inuenta cogitata cum suis ciuibus communicare etiam minus eruditis, quam in aliqua re publica litteraria Latina, ut prius solebant, lectores sibi quaerere. Res per se honesta, non nego. Sed quanto detrimento litterarum id factum est! Antea et poetae et omnes scriptores cuiusuis disciplinae, etiamsi e parua natione orti erant eamque linguam paternam didicerant, quam paucissimi callerent, tamen propter Latinum sermonem ab omnibus uiris doctis intelligebantur; nunc uero alienis linguis balbutire coguntur. „Sed enim praesto est lingua Anglica“, aiunt, quam Margaretha Thatcher, ferrea domina dicta, pridem quasi nouum idioma Latinum commune et uniuersale dixit, quod sua Britannia benigne cunctis donauerit gentibus. Dicam quod sentio. Donum hoc Danaorum datum puto nobis, qui quidem in litteris humanioribus uersamur. Neque enim fieri potest, ut nos miseri qui extra Britanniam nati sumus tam accurate sensa nostra, si quidem acutiora uel subtiliora sunt, illo celeberrimo sermone Anglico explicemus quam illi felices, quibus fortuna matres patresque Anglos praebuit. Quam bene erat olim: Latine enim, ut uerum fatear, omnes nesciebamus. 
Quo magis autem Latinae linguae usus in uita communi decrescebat, eo magis scholarum magistri eum in gymnasiis retinere cupiebant. Nec pessimo euentu. Saeculo XIX non solum in Germania, sed in totius Europae Americae Russiae scholis studia Latina adeo florebant, ut multi discipuli emendate non scriberent solum Latine, sed etiam loquerentur, nonnulli carmina quoque pangerent. Sed propter illud quod dixi nimium patriae studium et quasdam commercii pecuniaeque necessitates haec studia paulatim ad solam scriptorum antiquorum lectionem redigebantur. Etiam grammatici ipsi, qui nunc philologi classici dicuntur, Latine scribere e magna parte desierunt. Extiterunt nihilominus, qui contra saeculi mores Latinam linguam tamquam immortalem in pristinum honorem reducere conarentur. Nam Carolo Henrico Ulrichs Germano duce et praecone, qui Alaudarum nomine libellos Latinos ediderat, non pauca talia periodica in Europa publicabantur, quorum pars etiam nunc exstat, ut in Germania Vox Latina. Subsecutae sunt sodalitates Latine loquentium, quae nunc in tela interretiali facile reperiuntur. Quam ego nuper cum perscrutarer, hi quattuor circuli in una Hispania mihi occurrerunt: Barcinonensis, Gaditanus, Matritensis, Valentinus. Nescio an plures extent. Felicem certe Iberiam dixi. In Senecarum tempora me paene restitutum putaui. 
Quid dicam de gregibus interretialiter garrientibus, de Vicipaediae Latinae mole immensa, de stationibus radiophonicis, quae e Finnia et Germania nuntios Latinos orbi distribuunt, de omnibus eis, qui Maximum et Mauritium (Max und Moritz), Regulum (Le petit prince) Robinsonem Crusoe, Harrium Potterum plurimos alios indefesso studio Latine uertunt? Quos scriptores interdum uellem suis propriis nouisque fabulis operam darent, quam ut tantum aliorum frustula lingerent. Reperiuntur tamen tales quoque nouitatis auctores ingenui. Nec desunt qui etiam fabulas cinematicas Latinitate donent, quorum uel notissimus est Mel Gibson, in cuius Passione Christi Iesus ipse cum Pontio Pilato Latine disputat – ut saluatorem nostrum clam Donatum legisse aut alium grammaticum suspicemur. 
Non haec omnia – sunt enim plurima inque dies augentur – maxima admiratione digna uidentur, neque ex his nostris conatibus immortalitas Latinae linguae pendet. Di melius! Dea est, immortalitatem suam uindicat et obtinet, etiam si cultores deficiant. Monstrat tamen potentiam ac uirtutes suas etiam in minoribus istis experimentis eorum, qui eam uenerantur atque adorant. Eis autem, quos amat, a quibus rectissime se coli sentit, iter monstrat ad tempora paene sempiterna. Nam ei non solum cum Plauto, Cicerone, Seneca, Augustino, Petrarca, Erasmo tanto temporum interuallo remotis tamquam ciues sint et aequales loquuntur, sed etiam uiam sibi muniunt ad aeuum futurum. Quodsi id quidem non uerum est, quod Iesuita quidam suspicatus est, beatos in caelo olim Latine locuturos esse – quod tamen fieri posse minime nego –, certe ea, quae nunc Hispanice aut Germanice scribimus, simul cum nostris linguis peribunt; quae Latine condimus, ea, si digna sunt, certae donamus aeternitati. 
Quare, si me auditis, discite Latinam linguam dulcem, utilem, unam immortalem!


24 abril 2013

De lingua Latina non semel mortua, semper rediviva

Valahfridus (Wilfried Stroh):
De lingua Latina non semel mortua, semper rediviva


Oratio habita Romae apud Consilium studiorum provehendorum in natione Italica (Consiglio Nazionale delle Ricerche) in conventu omnium gentium De Latinitate futura (Latino futuro), cui praefuerunt Robertus de Mattei, Gualterius Brandmueller, in Aula Marconi ad Forum Aldi Mori, d. Veneris 25 Mai. A.D. MMVII

Neulateinisches Jahrbuch / Journal of Neo-Latin Language and Literature 9, 2007, 419-430


ENLACES: