Cum philosophus clarissimus Gadamer quid rei inesset, ubi musicus modos ab alio compositos in scaena reddit,perscrutaretur, haec cum solemniis ac feriis abs re non visus est conferre. In utrique sane nova simul atque usitata fiunt ac competunt. Quia ut vetera opera in musica novantur ex novis simphoniacis productis ac diversis versionibus, sic feriae et solemnia aliquantulum variantur quottanis ita, ut gaudii aliquod capiamus in eis et illuc redeamus. Nam variatio, ut aiunt, delectat.
Eodem pertinet, ut mea fert opinio, quod singulis annis intersimus seminario a consociatione culturaclasica.com instructo. Apud eos ordo rerum agendarum, ut verum confitear, parum mutari solet, videlicet duae orationes Latine habitae, aliae Hispanice prolatae, fabula in scaenam producta, perlustratio parietinarum, cena elegans eis qui deliciis culinariis indulgere velint, sessiunculae quaedam divisis in greges minores magistris, et alia.
Haec est vere quasi adumbratio rerum quae in eorum conventibus usu veniunt. Attamen non quia haec iterantur, ideo nosmet taedio afficimur. Quem, me hercle, Aloisium Miraglia, auscultare taedebit? Immo quo magis eius auditores fuimus, eo minus temperare possumus quin eum nova oratione audita suscipiamus et quasi in caelum eius facundiam necnon suam humanitatem, quam crebro abunde experti sumus, extollamus. Quod iampridem, ut ita dicam, in fide Culturae Classicae maneat nihil nisi eius animi magnitudo atque sua caritas erga nos denotat.
Sed ne quis me ligna in silvas conferre dicat, Aloisium laudare desinam. Sed antea eos pueros omittere nolo, alius Alfonso puer XV annorum, alii autem paucis annis natu maiores eo, qui etiam una cum Aloisio coram tot magistris sine ullo negotio verba Latine fecerunt.
Venio ad alia. Ana Ovando, sermonis Graeci magistra accuratissimam acroasim imaginibus fuse vestitam ornatamque pulchre habuit. Quod autem ad nova conventus nostri attinet, doctissimus Rutgarius Niehl, qui olim discipulus Michaelis de Albrecht ac Reginaldi Foster fuit, mirum in modum adtulit exemplum rationis secundum magistrum Claudii Fievet docendi "audio-oralis". Magister locum Latinum enodat tum oris ope addendo verba similia tum delineando imagines in tabula. Plurimum profuit ac delectati sumus. Noster Ansgarius edidit foras pelliculam de Rutgario contionante
Demum, ut finem faciam, ac multa agitare dignissima dictu praetermittam nam longior quam volui fui, ne putemus in irritum Culturae Classicae inceptum cadere addendum est, quod etsi ratio agendi in conventibus similima manet, longe meliores tamen magistri hinc rediverunt, nam primis annis multi magistri persequi orationes Latinas vix valebant ac rarissimi Latine confabulabamur. Nunc ex auxilio Orwergianorum librorum ab ipsis editorum plerique magistri fere omnes orationes Latinas exsequuntur. Insuper magistrorum numerus qui scholis aut alias garrire aut loqui sermone Latino audet in dies crescit. Antonio et Emilio, et aliis eorum sociis gratiae sunt agendae plurimae. Anno proximo, ut nobis est mos, redibimus. Avemus.
Paulus Villaoslada (Circulus Latinus Matritensis)